GRATULATORIAE Coronae

GRATULATORIAE Coronae
GRATULATORIAE Coronae
memorantur Liv. l. 3. c. 57. Inter haec a Latinis et Hernicis legati gratulatum, de concordia patrum et plebis, Romam venêrunt; donumque ob eam Iovi Opt. Max. coronam auream in Capitolium tulêre parvi ponderis prout res haud opulentae erant; colebanturque religiones pie magis, quam magnifice. Sic re ab iisdem Romanis bene gestâ ad versus Samnites, apud eund. l. 7. c. 38. Carthaginenses quoque legatos gratulatum Romam misêrunt, cum aureae coronae dono, quae in Capitolio in Iovis cella poneretur fuit XXV. pondo, Multo ponderosior fuit, utpote pondo CCXLVI. quam Legatos Regis Attali ibidem posuisse, Idem habet l. 32. c. 27. Plura hanc rem vide apud C. Paschal. Coron. l. 4. c. 11. Atque hic mos in vet. Rep. Romana viguit, ut sc. coronae tales a provinciis mitterentur in Gapitolium, ut ibi Iovi sacraentur. Alias et statuae Principum domusqueve, plateae item, theatra et templa floreis sertis conspergebantur, honestabanturqueve, uti habes apud eund. l. 2. c. 11. Ipsa etiam in publicis gratulationibus multitudo coronata conspiciebatur, velut circumplaudens illi, qui rem prospere gessisset, ac felicitatem eius participare gestiens. Sic Vitellio plausêre. inquit Tac. Hist. l. 2. c. 55. Populus cum lauru ac floribus, Galbae imagines circum templa tulit, congestis in modum tumuli coronis, quam quisque scilicet capite tulisset. Ad quem gratulandi ritum alludi videtur Apoc. c. 4. v. 10. quo, quum tribuerent Animalia IV. gloriam et honorem et gratiarum actionem ei, qui throno insidebat, procidisse XXIV. Seniores et adorasse illum viventem in saecula saeculorum, et βαλεῖν τοὺς ςτεφάνους αὐτῶν ἐνώπιον τȏυ θρόνου, abiecisse coronas suas ante thronum, dicuntur etc. Vide iterum C. Paschal. de more hoc coronas ante pedes Numinum, apud Gentiles, ponendi l. 4. c. 11. cit. ut et plura, de gratulantium ritibus hîc passim, ubi de Favore, Gaudio, Laetitia etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”